- ACTORIDES
- I.ACTORIDESPartroclus, nepos Actoris. Is enim ex Aeginâ, quam ei Iuppiter a se vitiatam, uxorem dederat, Menoetium genuit: Menoetius autem relictâ Aeginâ, Opuntem in Locris se contulit, et ibi Patroclum genuit. Ovid. Met. l. 13. Fab. 1.Reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis.Troas ab arsuris cum desensore carims.Val. Flacc. Arg. l. 1. v. 164. eum scribit, a Clyto, ardenti quercu occisum.II.ACTORIDESfratres, a Patre Actore; a matre Molione, Molionidae dicti, congeniti fuerunt aurigae et concordes, alter habenas et lora, alter scuticam et flagellum moderabatur: duo uterque capita, quatuor manus totidemque pedes, unum vero corpus habuisse dicuntur: hos cum Hercules vincire nequiret; insidiis intercepit. Pherecydes, Mnaseas, Pindarws, alii. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.